- RETE
- RETEArachnes inventum, Plin. l. 7. c. 56. qui idem linum Zoelicum ex Hispania illis aptissimum iudicat, l. 19. c. 1. Usus in Venatione maxime: unde Retia Dianae utpote venatricis Deae, statuis olim addita: quemadmodum et venabula, lineae versicolores, canes catenati, aliaque venatus instrumenta. Hinc et ipsa Dictynne, Plut. Symposiac. l. 3. c. ult. et l. de sollertia animal. Namque Retia δίκτυα Graecis, Iul. Pollux, Onomast. l. 5. c. 4. Α῎ρκυες καὶ δικτυα καὶ ἐνόδια; τὸ μὲν λίνον αὐτῶν αἰγύπτιον, ἡ φαςιανικὸν ἢ καρχηδόνιον ἢ ςαρδιανὸν εἶναι δεῖ, Retia, laquei, et casses;horum quidem linum Aegyptium, Phasianum seu Colchicum, Carthagmense aut Sardium esse oportet. Subdit dein, omnia quae plicari possent, Retia seu δίκτυα dici, vel ἕρκη, septa, auctoritate. Pherecratis. Virg. Aen. l. 4. v. 131.Retia rara, plagae, latô venabula ferrô.L. Seneca, in Hippolyto, Actu 1. Sc. 1. v. 44.—— Altius rarasCervice gravi portare plagas.Ac de lino, quod Pollux dixit, transtulit, ut videtur, ex Gratio, qui in Cyneg. et magnitudinem Retis et linum, ex quo confici debeat, praescribit, v. 31.Et bis vicenos spatium praecedere passusRete velim, plempsque decem consurgere nodis,Optima Cyniphiae, ne quid cunctêre, paludesLina dabunt. ——His inter venandum praepositus quidam sedebat, seu verius stubat. Plin. l. 1. Ep. 6. Apros tres et quidem pulcherrimos cepi. Ipse? inquis: ipse, non tamen, ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad Retia sedebam, erant in proximo, non venabulum aut lancea, sed stylus et pugillares, et Clusor statarius. Sidonius Apollin. l. 2. Ep. 2. vocat Subsessorem: Seneca in Hippol. v. 52. Retium custodem. Vide quoque Xenoph. Cyneg. Ausonium, Ep. 5. Servium. ad Aen. l. 11. v. 268. etc. Paulus IC. l. 3. Sent. Retia apraria, alibi IC. aprina, memorat; de quorum confectione Nemesiani Carthagin, Poetae praeceptum exstat, in Cyneg. v. 399.Nec non et casses iisdem venatibus aptos,Atque plagas, longôque meantia Retia tractuAddiscant raris semper contexere nodis.Cervinorum mentionem facit Ovid. Ep. 4. Phaedrae Hippolyto: de leoninis, vide supra voce Leo. etc. Ab his distinctae erant Lineae versicolores, ad concludendas saltibus feras vel ad terrendos apros, vulpes, lupos, ursos, et praecipue cervos, adhibitae: in quibus alternus plumarum contextus, sed vulturis et cycni praecipue; interdum et sandyce fucabantur. Car. Rittershusius, e sparto tortam formidinem, vocat. Meminit Hieronymus, Dial. Lucifer, et Orthod. Pavidorum more cervorum, dum vanos evitatis pinnarum volatus, fortissimis Retibus implicabimini. Vide quoque Arrianum, Dissertat. Epicteti, l. 2. c. 1. in princ. apud Thom. Dempster. Paralpom. in Rosin. l. 2. c. 7. nec non hîc ubi de Aucupio et Piscatione, item voce Panther et Venatio. Verum imbellis haec venandi ratio, nobilior quae canibus et equis peragitur. Itaque apud Macedonas olim nemini in cena accumbere licebat qui aprum extra Retia non interemisset, verum sedentes coenâsse quoad feram confecissent: ipsum adeo Cassandrum, iam natum annos quinque et triginta, sedentem cum patre coenâsse, quod nondum defungi eô certamine, quamvis et validus et peritus venator, potuisset, ex Hegesandro Athenaeus narrat, l. 1. c. 11. Nec ferae autem solum, Sed et podium Amphitheatri olim Retibus cingebatur praetendebaturque, ad ferasarcendas, quorum loco postea rutuli successêre seu repagula versatilia lignea, de quibus retro diximus: Plin. l. 37. c. 3. Eques Romanus missus ad id (succinum) comparandum, a Iuliano curante gladiatorium munus Neronis Princips, qui haec commercia et littora (Germaniae) peragravit, tanta copia invecta, ut retia arcendis feris podium protegentia succinô nodarentur, arma vero et Libitina, totusque unius diti apparatus esse e succino. Ubi non solum arma omnia gladiatoria et vasa e succino composita, sed retia quoque eô nodata fuisse, i. e. nodos e succino habuisse, vellocô nodorum succinum, ait. Nodosa certe retia Tibullo, ut notum. Porro cunas retibus vel velis reticulatis circumdari consuevisse; uti conopeo lectos, similiter constat. Reticulum vocatur Spartiano, in AelioVero, c. 5. Nam lectum eminentibus quatuor anacliteriis fecerat, minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum erat album, replebat etc. Ubi Reticulum est conopeum reticulatum seu reticulatô opere confectum, cuiusmodi etiam apud Aegyptios fuisse conopea legigimus, Herodoto hinc ἀμφίβληςτρα dicta. Paulus Silentiarius Epigr. in Conopeum.Καλλιγάμοις λέκτροις περικίδναμαι, εἰμὶ δὲ κεδνῆςΔίκτυον οὐ Φοίβης, ἀλλ᾿ ἀπαλῆς Παφίης.Alium usum indigitat Capitolinus in Marco, c. 12. Funambulis per puerum lapsum, culcitras subici iussit; unde hodieque rete pratenditur. Nempe cum funambulus puer lapsus esset, et, utcredi par est, collum fregisset: Marcus, quâ erat moderatione ac pietate, ne quid tale postea eveniret, culcitras subici iussit, ut, si laberentur, iis excepti nihil damni paterentur: quarum locô postea rete praetendi coepit, ut, si de fune laberentur, reti suscepti ad terram usque non devenirent. Salmas. ad loc. Sed et in pugnis gladiatorum retia adhibita, vide infra ubi de Retiariis uti de margaritarum piscatione per Retia, supra ubi de Margaritariis, it. voce Peninim: de succini similiter, infra voce Sudeni et de retiformi lychnuchi genere, voce Pharus, ac de retiformibus vestium maluchis, in Virga etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.